Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 122

Egone vero reiciam ac reprehendam concisum cogitandi genus, cui tot ambitiosa scriptionum mearum ornamenta philosophicarum immolavi, quod nunc ipse sequor, licet paulisper laxius? Utinam Zenoni iam Stoico deprehensa veritas, quam repetit Ciceronis Orator, 113, 114, et Quintilianus II, 21, nostris saltem temporibus fieret apertior, esse duo cogitandi genera, alterum perpetuum, et latius, quod rhetorices sit, alterum concisum, et contractius, quod dialectices. Illud horizonti aesthetico, hoc logico proprium autumo, §~119. Comparationem compressae in pugnum manus et explicitae meam non facio. Sufficit concisum cogitandi genus in scientificis, praesertim acroamaticis, apprime necessarium, quod Aristoteles iam vidit, aestheticus sane, sicut practicus, ita theoreticus, alieno in loco et extra rationis circulos esse posse vitium, et si qua in iis, quae copiosam orationem requirunt, crebris parvisque conatibus se attollunt in horizontem logicum, inaequalia tantum et velut confragosa, nec admirationem consequi eminentium, et planorum gratiam perdere. VIII, 5. Virtute ac facultate rationali non tam est minute atque concise in aestheticis utendum, quam in disputationibus scientiarum logicis, XII, 2.