Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 123

Horizonti aesthetico logicoque possunt esse multae materiae communes, §~119; hinc ideo, quia aliquid in scientiis pertractatur, non excluditur idem ex sphaera pulcritudinis omnino; sed quatenus punctim et minutim cum accuratione philosophica mathematicaque conciperetur, §~121. Quatenus autem eadem materia vel intellectu pulcro ipsa M. §~637, notae autem eius sensitive ac vivide, vel ipsa etiam, nunc certe, vivida tantum ac venusta cogitari potest, intra horizontem aestheticum recipitur.