Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 139

De topicis particularibus mitius sentire veritas iubet, §~132. Licet enim eorum sectator etiam in peccatum, de quo §~138, possit incidere, vel in affectatum cogitandi coactumque genus, §~110, possunt tamen hi scopuli pulcre vitari copiam nihilominus bellam ex alicuius disciplinae veluti votiva tabula cum suo themate comparata reportaturo, §~135. In exemplis peregrinis nunc non haerebo. Versum mnemonicum §~22, reor utiliter topicorum aestheticorum, §~131, vices subiturum apud eos, qui singularum, quas exhibet, vocum satis lautam sibi notitiam, vel per hanc, quam meditor, theoriam, vel aliunde comparaverunt, ingenioque mediocriter felici, secundum S.~II-V thema quoddam, non primo statim ex adspectu reiiciendum, §~120, 121, praeiudicialibus veluti quaestionibus, excutiendum sibi sumunt, an aptam eleganter cogitandi materiam sit ipsis large liberaliterque suggesturum. §~118, 128.