Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 140

Aliam addamus formulam topicorum aestheticorum, §~131. Quo plures, quo perfectiores facultates animae inferiores, quo plura, quo maiora, quo magis cohaerentia, sub intellectus et rationis imperio, poterunt conferre ad pulcre cogitandum thema datum, hoc erit illud pulcrae meditationi aptius, §~22. M.~§~185. Hinc cui animus est, quem §~128, 139, descripsimus, psychologus ubi fuerit, quod multis ex rationibus arbitror apprime necessarium, percurrat suum thema praeiudicialiter, ut ita dicam, examinandum ad satis completum facultatum animae sensitivarum aliquem catalogum, his circiter quaestionibus: An datum thema saepe sensi, an multa in eodem? an satis digna? an verisimilia? an ea in luce, quam vivide satis sistere possim? e.c. §~139. an sentire adhuc possum? an licet illud imaginari? an multa in eo? e.c. An novi multa eidem similia, aequalia, congruentia, proportionata? Reliqua suggeret psychologia, e.g. M.~P.~III. S.~II-XVII. et vel ipsa eius synopsis aestheticorum, §~131, sicut ontologicorum synopsis catholicorum topicorum vices subitura, §~134, ex ipsa tractatione facillime locupletandae, si placuerit huc vocare, quod videatur non hos concessum munus ad usus, §~119, 123.