Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 160

2) Ea omnia, quae salvo pulcritudinis gradu prorsus abesse possunt, relinquenda, vel etiam arrepta primum obvia reiicienda denuo sunt, quia heic superflua distrahentia nocent, M.~§~638. Haec est brevitas laudabilis absoluta. Nec enim solum Breve sit, quod turpiter audes, Iuv. sed etiam, si quid suaviter. Neque tamen haec brevitas rationem habet ad tempus brevibus huiusmodi cogitationibus vere pulcris imbibendis insumendum, Saepe fuit brevior, quam mea verba, dies. Ov. Quis autem laudabilem Ovidio brevitatem omnino denegaverit? Habebit ea potius rationem ad multitudinem, paucitatemque cogitandorum de dato themate data ratione, plene tamen atque perfecte, §~158. Supervacuis forte nonnunquam perditur breve, at irreparabile tempus. Bene locatae vero in brevitatem hanc laudabilem exhibentibus Saepe citae vitae longis sermonibus horae.