Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 161

Brevis narrationis plena descriptio apud Ciceronem, de Inv. I.~28, definitionem §~160 illustrabit. Cogitatio absolute laudabiliterque brevis erit, si, unde necesse est, inde initium sumetur, et non ab ultimo repetetur; et si, cuius rei satis erit summam dixisse, eius partes non dicentur. Nam saepe satis est, quod factum sit, dicere, non, ut enarres, quomodo sit factum, et si non longius, quam quod scitu opus est, in narrando (meditando) procedatur; et, si nullam in rem aliam transibitur, et, si ita dicatur, ut non nunquam ex eo, quod dictum sit, id, quod dictum non sit, intelligatur, et, si non modo id, quod obest, verum etiam id, quod nec obest, nec adiuvat, praeteribitur, et, si semel unumquodque dicetur, et, si non ab eo, in quo proxime destitum erit, deinceps incipietur. cf. Quint. IV.~2.