III. Maior iam consensus criticorum est brevitatem relativam requiri in sententiis. Quicquid praecipies, esto brevis; ut cito dicta Percipiant animi dociles teneantque fideles; Omne supervacuum pleno de pectore manat. Hor. A.P.~335. Est brevitate opus, et currat sententia, neu se Impediat verbis lassas onerantibus aures. Serm. I.~10. Brevitas non modo senatoris, sed etiam oratoris magna laus est in sententia. Cic. de leg. III.~40. Amatores quidem multis iam ante Ciceronem saeculis et Philisto Syracusio defuerunt; et ipsi Thucididi, quia eorum concisis sententiis, §§~121, 122, interdum etiam non satis apertis cum brevitate, tum nimio acumine officit Theopompus. Cic. de claris or.~66. Neque tamen paucos amatores Thucididi, ipsique Tacito, conciliavit grata posteritas et fatum eorum scripta servans, dum alia Defert in vicum vendentem thus et odores, Et piper, et quicquid chartis amicitur ineptis. Interim Ciceronis observatio docebit ultimum modum esse brevitati relativae etiam in sententiis, §~170.