Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os Magna §~177 sonaturum, des nominis huius honorem, ut poeta dicatur, et musicus, si magna canat, et pictor, si magna pingat e.c. Voluminibus ipsis auctoritatem aliquam et pulcritudinem adiicit magnitudo. Plin. ep. l.~20. Magnitudinem autem aestheticam primo dividamus denuo, sicut ubertatem, §~116, in absolutam, omni pulcre cogitando necessariam, §~177, et relativam ac comparativam, illum absolutae gradum, qui quibusdam pulcre cogitandis peculiariter et speciatim requiritur. Utramque noverit, et probe distinguat, Artis severae si quis ardet effectus, Mentemque magnis applicat, simul ac morem Frugalitatis §~164 lege callet exacta. Petr.