Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 179

Quemadmodum vere pulcre cogitantes, quando non latitudinem sectantur comparativam, §~116, et multo minus in circumductum et diffusum et abundans luxuriando cogitandi genus incidere laborant, §~165, inopiae, §~120, se ipsos reos agunt extenuatione, §~175, nonnunquam forsan ironica: ita iidem, iisdem forsan ex caussis, sublimia non cogitantes, et multo minus amantes tumescere, se dicunt animi pusilli, neque tamen auditores sibi volunt credulos. Ita Horatius: Dii bene fecerunt, inopis me quodque pusilli Finxerunt animi, raro ac perpauca loquentis. At tu conclusas hircinis follibus auras. e.c. Ita Martialis IX.~50: Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum, §~177, Carmina quod faciam, quae brevitate placent, S.~XIII. Confiteor. Sed tu, bis denis grandia libris Qui scribis Priami proelia, magnus homo es.