Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 185

Dignitas aesthetica, §~182, pars et species magnitudinis aestheticae, sicut haec, §§~177, 178, vel absoluta erit, omni pulcre cogitando necessaria, de qua iureconsultos romanos imitati, quicquid cogitare fusius contra bonos mores esset, illi nos ne cogitando quidem immorari posse censeamus, §§~183, 184, vel relativa, quae quibusdam pulcre cogitandis peculiaris requiritur, non eodem in gradu in omnibus, §~178. De hac loquitur Cornelius, quando non dubitat fore plerosque, qui suum genus scribendi leve, et non satis dignum summorum virorum personis iudicent, et Cicero de Fin. l.~1, suspicatus aliquos futuros, qui hoc genus scribendi (quae philosophi graeco sermone tractarunt, latinis litteris mandans,) etsi sit elegans, personae tamen et dignitatis esse negent.