Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 188

Erunt interim, nisi fallor, et in germanis civibus, qui §~182 n.~1 et 3 satis liberaliter concedant, tamen n.~2 et 4 postulari iudicent aliquid; quod ubique requirere, quando pulcre cogitatur, videatur iusto venustoque rigidius. Verum his excusabor facilius, quando 1) expresse et explicite paraenetica didicerint curatius distinguere ab iis, quae tacite et implicite et longa veluti manu, admodum mediate vel ad minorum morum praecepta non omnino nihil conferant, 2) vitam pulcrae cognitionis dotem primariam, §~22, penitius inspexerint, quam variis illa se modis ac gradibus belle soleat exserere. Nunc §~160 ita me defendam: ut negem mihi vitio verti posse, si vel eadem, vel omnino minora poposcerim, respectu disciplinae morum aut probitatis, ac ille, qui se ipse dicit, Epicuri de grege porcum, Horatius de poetis generatim iterum asserit iterumque, e.g. Et prodesse volunt et delectare poetae Et simul et iucunda et idonea dicere vitae. Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci Lectorem delectando pariterque monendo.