Neque diffiteor hoc confidentius me germanam dignitatem in primis pulcre cogitandorum venustatibus legere, §~186, germanis potissimum scribentem; quoniam expertus novi, in aliis, in quibus gens germanorum romanis est apprime similis, hanc etiam laudem utrique populo communem esse, de qua Cic. pro Mur.~23. Omnes artes, quae nobis populi romani (nationis germanicae) studia conciliant, et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem debent habere. Vel absolutam dignitatem universim et strenue commendari arti nostrae aestheticae, relativam etiam clarius ob oculos ponenti, forte non sua solum constabit absoluta dignitas, sed et relativa quaedam tribuetur a gravibus, neque tamen tetricis, inter cives iudicibus. §~185.