Longinus videtur magnum, §~177, etiam relative tale, §~203, et in magnis eiusmodi maximum confundere, quando: οὐδὲν ὑπάρχει μέγα, ὃ τὸ καταφρονεῖν ἐστὶ μέγα, ait, S.~VII, exemplaque adducit generatim honores et dignitates, et quae habent πολὺ τὸ ἔξωθεν προσετραγῳδούμενον, caussam inserens, quia sapienti nequeant videri bona eximia, quorum contemtus sit aureae mediocritatis, quaeque contemnentes, quando ea habere possunt, magis admiramur, quam iisdem fruentes, §~207. Quando porro characterem bonorum sublimium exhibet, si sint διὰ παντὸς ἀπέχοντα καὶ πάθη, quaeritur an huic maiori quicquam unquam certo subsumi possit. Si possit, erit illud sane non magnum, sed maximum, e.g. quando S.~VIII poscit, τὸ σφοδρὸν καὶ ἐνθουσιαστικὸν πάθος, confer Senecam citatum, §~203.