Recte Longinus S.~VIII sublime, §~203, distinguit a pathetico, quia quaedam Curae leves loquuntur, ingentes stupent. Sen. et esse sublime potest sine perturbationibus animi, §~205, fidenter tamen simul affirmans, nihil tam magnificum esse, quam affectum vehementem, ubi opus est. §~206. In quaestione, quam multis expendit, S.~XXXXIII sqq., an praestet magnitudo (relativam intellige sublimitatem, §~203) inter quaedam, quae peccent, mediocribus, per omnia sanis et vitio carentibus, §~208, habebit omnino sibi affirmanti facilem in assentiendo philosophum aestheticum, si sublimitas et eam ambientia recte cogitanda sint adeo pulcra, ut subductis macularum adhaerentium summis, priorum tamen aggregatum pulcrius ac venustius sit residuum, ac mediocre quoddam aliud thema sic cogitatum, ut etiamsi non appareant eius gradui pulcritudinis subtrahendae maculae, tamen aggregatum pulcre cogitandorum de eodem infra priorem summam subsistat. Addamus ob sublimitatem sociam multa, quae in mediocribus, §~208, non viderentur solum, sed et essent maculae, nec has quidem esse, sed tantum videri, vere exceptiones non inelegantes, §~25.