In bucolicis, ubi plerumque tenuia sectatur Virgilius, Ecl.~V.~35. ex MS'tis legit Vossius: Infelix lolium et steriles nascuntur avenae, quod ipsi, non sine ratione, minus videtur, ac idem §~215. in Georgicis, ubi mediocria quaeruntur obiecta, l.~I.~154. ita cogitatum: Infelix lolium et steriles dominantur avenae. Si quis interim grandem, sicut Prudentius, Hamartigeniam meditaturus picturae lapsus inscriberet: Infelix lolium et steriles nascuntur avenae, picturae miseriarum corruptelarumque, quas post se nunc etiam trahit: Infelix lolium et steriles dominantur avenae, et picturae demum eventus ultimi, naturalis quidem, at deplorandi: Infelix lolium et steriles uruntur avenae; inter alia, pro gravitate materiae, magnificentius concepta, non reor harum cogitationum ullam materias arduas depressuram. §~215. Pacis fructus et tenues, et mediocres, et grandes, esse possunt materiae.