Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 250

Tunc etiam Cicero, quando in notatum §~246. incidit errorem, exilis et sicci probat congruentiam, §~249. dum De Or. II.~159. Stoicus, §~122. ait, multa reperit, quae negat ullo modo posse dissolui, §~121. et genus sermonis (primo et ipsius meditationis) affert, non liquidum, non fusum, ac profluens; sed exile, aridum, concisum ac minutum §~121. quod si quis (intellectus et rationis purioris patronus) probabit, ita probabit, ut oratori tamen aptum non esse fateatur. Haec enim nostra oratio (aesthetica) multitudinis est auribus accommodanda, ad oblectandos animos, ad impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera, sed quadam populari trutina examinantur.