Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 251

Nunquam concesserim, omnia esse spinosa et exilia, §~249. quae sunt longe a nostris sensibus abhorrentia, §~250. utinam tamen in philosophorum cogitandi genere, quod distinctius et solidius esse debet, ac aesthetica, non tam facile esset, ad hunc usque diem, exempla reperire! quibus hanc enormem confusionem tegere, vel etiam defendere possis, ac Ciceroni fuit exemplo, quod profert De Or. I.~83. Interim non excusatur Cicero; aut, si mavis, Crassus apud Ciceronem, qui ieiune et exiliter asserit quosdam de iisdem rebus, de quibus Democritus et Plato e.c. bene, disputavisse, uti Chrysippum, quem acutissime ferant, neque ob eam rem philosophiae non satisfecisse. De Or. I.~1.50. Pergit enim: Quid ergo interest? aut qui discernes eorum, quos nominavi (Democriti et Platonis e.c.) ubertatem in dicendo et copiam ab eorum (Chrysippi e.c.) exilitate, qui hac dicendi varietate et elegantia non utuntur? Unum erit, profecto, quod ii, qui bene dicunt, afferunt proprium, compositam orationem, et ornatam, et artificio quodam et expolitione distinctam.