Rem conficiet, arbitror, iudicium Ciceronis de Rutilio, De cl. Or. 114: Sunt eius orationes ieiunae, multa praeclara de iure, (res non tenues, nisi fallor). Doctus vir et graecis literis eruditus, Panaetii auditor, prope perfectus in stoicis, (nec haec ad vivendi genus simpliciter honestum ex aestheticorum formula.) quorum peracutum et artis plenum orationis genus (nec haec tenuitatem sapiunt et illi similia, §§~237, 238. et stoicis tumor potius, quam nimia depressio convenit), sed tamen exile, nec satis populari assensioni accommodatum (quia contra praecepta Zenonis non semper distinguebant practice satis, quae compressas in pugnum manus, quaeque desiderarent explicitas, §~122.) Neque quicquam contra hanc Ciceronis decisionem moveo, nisi forsitan contra universalitatem, qua stoicis generatim exilitatem exprobrat. Si quis ex accuratiorum philosophorum acroamasi, quibus interfuit assiduus, eorum meditationem logicam et intellectualem strenue sequutus, descendit ad praxin et usum aesthetice cogitandorum, ipsiusque cogitandi rationi non nihil adhuc adhaeret illius distinctae accurationis, logicaeque praecisionis, cui adsuevit, nunc nimium, et praesens in tempus omittendum, excusandus ipse forsitan est aequis iudicibus, neque tamen eius cogitandi ratio, qua dialectica sapit, est defendenda, quasi pulcra et ipsa elegansque dici mereatur. §§~121, 124.