Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 252

Nam aut Chrysippus de iisdem rebus, de quibus Democritus et Plato e.c. nudam veritatem exposuerunt non nihil involutam aesthetices peplo, adeo misere philosophatus est, ac Mnesarchus, de quo l.c. 83. et multo minus philosophiae satisfecit, ac aesthetices regulis; aut complete, graviter, exacte, distincte, scientifice et, ut ita dicam, cogenda rationi intellectuique proposuit in naturali brevitate ac simplici cultu, quae illi, Democritus, Plato e.c. per compositam orationem, ornatum artificium, et expolitionem (aestheticas), analogo rationis propinarunt, et minus sane maturo iudicio ipsi obiicitur ieiunum et exile cogitandi genus, ac apte connexis osteologi sceletis, abdomen illis deesse. Verum quocunque se haec modo habeant, id tamen vel ex hoc Ciceronis loco colligas, exilitatem potius ubertatis defectum et ieiunitatem aliquam, §§~120, 128. significare, quam magnitudinis dignitatisque maculam. §~249.