Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 285

Hinc igitur colligamus, quam animo sibi formauerit ideam de magnifico cogitandi genere orator, qui et ipse sciuit, et subinnuit l. II. de Or. 89. se eius quasi quoddam exemplar esse, dum narrat Sulpicium, qui loquentem L. Crassum imitari promiserat, omnino in illud genus Crassi magnificum natura ipsa ductum esse, §~II. quae tamen addens, non satis, proficere potuisset nisi eodem studio atque imitatione incidisset, atque ita dicere consuesset, ut tota mente Crassum atque omni animo intueretur. Hinc eius primum praeceptum imitatio. §~56.