Nobis autem hic magnificentia cogitatur, §~281. ex descriptione Ciceronis de Inv. II.~163. rerum magnarum et excelsarum, cum animi ampla quadam et splendida propositione, agitatio atque administratio. Secundum quam magnificentiae publicae amantem dicit, inimicum privatae luxuriae, §~281. 165. populum Romanum, Or. pro Mur. ex qua rectissime, Off. I.~72: Capessentibus, inquit, rempublicam, nihilominus, quam philosophis, haud scio, an magis etiam, et magnificentia, et despicientia adhibenda sit rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi, atque securitas, siquidem nec anxii futuri sunt, et cum gravitate constantiaque victuri. Secundum eandem notionem magnificentiae concedit eam et vitae privatae cum simplicitate simul convenire posse §~213. philosophus, l.~c. 92. Haec praescripta (vitae privatae) servantem licet magnifice, graviter, animoseque vivere, atque etiam simpliciter, fideliter, atque vitae hominum amice. Ex eadem concipio verissimum Agamemnonis effatum apud Petronium, sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret.