In figuris et argumentis augentibus momentum, quod habent ad magnitudinem absolutam, indagemus solum generatim. Unde per se patebit, quomodo se relativam etiam ad magnitudinem, et tenuitatem, mediocritatem, et sublimitatem habeant. Ad hanc facere dicit Longinus S.~XV. imaginem, quam hypotyposin dicimus, quae tamen est potius lucis sublimitatem potissimum ambientis, §~303, argumentum et figura, quam ut immediate, vel potissimum magnitudinem cogitationum de re quapiam augeat, §~329, 172. cf. Longini S.~XVII.
Pari ratione putarem interrogationem, de qua Longinus S.~XVIII. potius ad persuasionem facere, tantam etiam, quantam sublimis meditatio postulat, §~305, quam ad ipsam immediate magnitudinem augendam. Nec asyndeton, de quo Longinus S.~XIX. negaverim ad ubertatem et synathroismum quendam magis spectare sublimia decentem cum decora brevitate, §§~295, 148, quam ad intendendam propius et immediate magnitudinem. §~329.