Repetitionem autem, de qua Longinus S.~XXI. huc utique suo iure voco, quoties figura est, §~26. quanquam enim et ad persuadendum et ad incitandum aliquando suam etiam eximiam exserere possit efficaciam, primo tamen id semper efficit, quod nunc in primis attendimus, ut maius illud aliquid, et dignius animadversione nostra, multumque ponderis in se habens censeatur; quod dignum visum est iterum iterumque revocari in animum sistique velut ob oculos plus vice simplici.
Exemplum videbis in Longino. Sed nolo tantum argumenta sublimium, §~332. Huc in tenuibus repetitum illud: Fortunate senex. Virg. ecl. I. ab eo, qui dixerat: Non equidem invideo, miror magis. Item illud ecl. 4. venientis iterum ad se ipsum ex turpi satis ecstasi: Ah! Corydon, Corydon! quae te dementia cepit! Daphninque tuum tollemus ad astra, Daphnin ad astra feremus, amavit nos quoque Daphnis, ecl. V. e.c.