Argumenta, quae Longinus S.~XXIIII-XXVIIII percurrit, omnia mediate potius augent, per unam reliquarum cardinalium meditationis elegantiarum, §~22, quam ut immediate propius pondus ac magnitudinem concilient. Metaphorae autem, de quibus Longinus S.~XXXII, similia et comparationes, de quibus idem S.~XXXVII, quamquam bellae plerumque simul aliam vim et efficaciam habent, §~142, tamen et huc trahendae sunt, quatenus apud catos auctores virgularum mensoriarum simul vices subeunt.
Quas ideo subministrant, ut ex earum nota magnitudine ac data, significatus improprii comparatique thematis magnitudinem dignitatem ac pondus, forsan adhuc minus tibi cognita, tacitus tecum metiaris. §~329. Dic aliquem malum civem! quantitas adhuc indeterminata est. Dic eundem pestem reipublicae. Nonne gradus calamitatis publicae, quem esse in pestilentia notum est, auget simul pravitatem et detrimentum in significatu improprio publico, antea minus cognitum?