Huic oppositum vitium, magnum βάθος incrementum, quod ars rependi vocat anticlimacem, vehementer cavendum est, quo succederent in pulcre cogitandis post maiora, digniora ac graviora, repente, tanquam in primariis notis aequipollentia, in secundariis autem, minus aliquid, levius aut indignius iis, quae antecesserunt, involventia.
Longinus S.~XLIII. huius vitii satis lepidum exemplum ex Theopompo, §~174, commemorans eum inter alia reprehendit, qui ex sublimioribus in humiliora decurrat, quum e contrario debuisset auxesin facere. Hic denuo Longinus, non ex sua ipsius notione, nec ex definitione scriptorum artis, sed strictius vocem auxeseos adhibet. §~330.