Quando itaque nunc in omni pulcre cogitaturo magnum animum poscimus, non sedet animo Ciceronis illa notio, quae forsan in ipso severioris horizonte rationis ac purioris exaggerata nimium ac iusto augustior probari posset, ubi Quaest. Tusc. IV, 61: Constantem, ait, volumus quendam, sedatum, gravem, humana omnia prementem illum esse, quem magnanimum atque fortem virum dicimus. Talis autem nec moerens, nec timens, nec cupiens, nec gestiens esse quisquam potest. Eorum enim haec sunt, qui eventus humanos superiores, quam suos animos esse ducunt.
Catone maioris comitatis et humanitatis erimus heic contenti, modo possit ac velit absolute magna sectari, abstinere ab ineptiis, vilibus, ac humillimis, §§~191, 195.