Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 400

Ex qua formula semnos Horatius I. od. 12. Gentis humanae pater atque custos, tu secundo Caesare regnes Te minor latum reget aequus orbem, Tu gravi curru quaties Olympum, Tu parum castis inimica mittes

Fulmina lucis. Idem de Romano populo, quo maius aliquid in humanis Romanus ignorabat. III. od. 6. Diis te minorem quod geris, imperas. Hinc omne principium, huc refer exitum. Dii multa neglecti dedere Hesperiae mala luctuosae. Dum autem oda 5. Caelo, ait, tonantem credidimus Iovem Regnare: praesens Divus habebitur Augustus, iam servitutis, vel iustissimae, saltem acceptissimae, videtur expertus effectum, de quo §~373, quoque secundum philosophum, quem Longinus citat, nihil evadimus, nisi adulatores megalophyeis.