Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 411

Animus in dicto saepe gradu magnus, non suspicax est et incredulus, si quid egregii et eminentis audire sibi, vel omnino videre videtur, et, quanquam aera lupinis distinguere dudum didicit, suo tamen experimento novit, non ardua quaevis et singulari ex virtute tantum fluentia, iam eo ipso numeranda esse, propter dedecus nostri generis, in absolute incredibilibus, §§~286, 301. Sicut eundem parvae quaedam occasiones parum movent dignum cedris ad impetum, S. V. ita peculiarem aliis fortius incitationem aliquando sentit, quoniam, et ipsius iudicio, Paullum sepultae distat inertiae Celata virtus, si quando dicenda Musis praelia, si heroicum amorem patriae, si praeclaram detegit in multis vitae morumque sanctimoniam, ac illi tamen

omnes illacrimabiles Urgentur ignotique longa Nocte, carent quia vate sacro. aut lividis oblivionibus non ita multo post carpendi videntur, si et ipse sileat eosdem inornatos. Hor. IV. od. 9.