Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 412

Magnanimitatis huius utique natura bene natorum proton kai archetypon stoicheion epi panton esti, uti Longinus S. II. liberaliter concedit, non ea solum, quae in ingeniis divinis, et praecordiis ad heroica sola paene natis, sed oppido paucis, est autonomos, sed et illa natura, nobilium animorum, §~404. quae non ordinariis suis quidem viribus, vivis iis tamen et bona per consilia directis in altius quid atque sublimius, per exempla grandia validius incitatis, eo potest et decernit assurgere. S. II.