Hinc decernitur bellum, duces Tullus et Marcius, Coriolanus noster, exsul romanus. Ob huius fortitudinem prosperum Volscis initium, plebis Romanae trepidatio, hinc prima romanorum legatio, atrox responsum quae retulit, reversa ad hostem non recipitur. Hinc sacerdotes supplices. Quoniam et hi frustra, iam paene muliebris timor pervadit Romam, c. 39. Mater, coniux, et turba mulierum tandem movent durum animum, quod ne sine ratione fieri videatur, fingit matris orationem sane patheticam historicus. Hinc castra hostilia retro moventur, neque tamen disparet Coriolanus, nisi post aliquam reliquorum eius fatorum mentionem. Romae autem exigitur Fortunae muliebris monumentum. c. 40. Quanta in his harmonia concinit alendo recreandoque legentium analogo saltim rationis? §~437.