Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 440

Veritas Aestheticologica, §~424. vel est universalium et notionum, iudiciorumque generalium, vel singularium et idearum, M. §~148. Illa Generalis, Haec Singularis esto. Veritatis generalis in obiecto nunquam tantum veritatis metaphysicae detegitur, praesertim sensitive, quantum in obiecto veritatis singularis, M. §~184. Quoque generalior est veritas aestheticologica hoc minus veritatis metaphysicae in eiusdem obiecto, et omnino, et praesertim analogo rationis, repraesentatur, M. §§~150, 184. Habes rationem unam, ob quam aestheticus veritatis, quam observare possit, maximae studiosus, §~22, veritatibus generalioribus, abstractissimis et maxime universalibus, determinatiores, minus generales, minus abstractas, et generalibus omnibus singulares praeferat, quantum potest. Idem ubertas suadet §~115. quia quo magis determinatum habes obiectum, hoc plures simul differentias, M. §~151. hoc itaque plura pulcre cogitare de eodem conceditur. Idem magnitudo, et naturalis, et dignitas aesthetica iubet, si connumeres ad magnitudinem universalis quamcunque accedens in eius inferiori differentiae simul pondus, gravitatem, foecunditatem, §~177.