Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 442

Veritas strictissime dicta §~441. est, quam describit Cicero de Inv. II. 162. per quam immutata (non mutata) ea, quae sunt, aut ante fuerunt, aut futura sunt, dicuntur (percipiuntur), quamque conferre videtur cum veritatibus minoribus Quaest. Tusc. V. 13. Chorus ille virtutum, inquiens, (constantia, gravitas, fortitudo, sapientia, reliquae) in equuleum impositus (veritate vel generali et abstracta, uti Stoicorum ista gustata magis, quam potata, delectant, vel heterocosmica, §§~441, 440.) imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate, S. XXI. ut ad eas cursim perrectura, nec eas a se beata vita desertas passura videatur (cognitioni mediae §~441.) Quum autem animum ab ista pictura imaginibusque virtutum (vel generalibus et abstractis, vel heterocosmicis) ad rem veritatemque (strictissimam) traduxeris: hoc nudum (heterocosmicis mediae cognitionis obiectis spoliatum et ab iis omnibus separatum) relinquitur, possitne (in hoc universo singulariter et in concreto numerico) quis beatus esse, quam diu torqueatur.