Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 443

Veritatum aestheticologicarum generalium eae tantum aestheticae sunt, quae et quatenus analogo rationis, salva venustate, sensitive repraesentari possunt, §§~440, 423. vel manifesto, et explicite, vel cryptice in omissis enthymematum enunciationibus, vel in exemplis, in quibus, tanquam concretis, haec abstracta deprehendantur. Hac ratione ipsum identitatis principium, M. §~11. est in Plauti, quis crederet? prologo Captiv.: Hos, quos videtis stare hic captivos duos, Illi, qui adstant, hi stant ambo, non sedent, Vos, vos mihi testes estis me verum loqui.