Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 448

Sint quaedam aestheticologice falsa, §~427. immo etiam hoc significatu mendacia, §~447. tunc tamen erunt demum aesthetice falsa, si sint ipsi analogo rationis perspicue mendacia, §~445. Exempli loco sit ipsa de veritate disputatio. Contendant inter se philosophi dogmatici ex hac, academici scepticique ex altera parte subtiliter, de vero et falso (logice et metaphysice) de eius regula et criterio (primo, abstracto et scientifico) de notione utriusque, qua possint internosci (distincte, complete, scientifice) Digrediantur in id, quod interest inter rectum et pravum (universalius et logice conceptum) Redeant ad catholicam et primam veritatis notam, et logicum iudicium.

Pone partem utramque, quam fieri potest, curatissime suam defendere sententiam. Ambos analogon rationis suspiciet attonitum nonnihil, veluti tacitus spectator, nisi forsitan aliquando scepticorum applaudat ingenio versatili. Finge tamen academicorum aliquos eo tandem procedere, ut omnino tollant, ut quicquam possit ita videri, ut non eodem modo (et gradu evidentiae) falsum etiam ita possit videri. Tunc forsitan cum durius iusto iam commotis dogmaticis concinet: faciunt pueriliter. Cic. quaest. ac. IV. 33. Ultimum enim est et aesthetice falsum. §~445.