Quaere ex Lucretio, §~448. an Notitiam veri quae res falsique crearit, Et dubium certo quae res differre probarit, respondebit, aesthetice verum, §~423.
Invenies primis a sensibus esse creatam Notitiam veri, neque sensus posse refelli, Sponte sua veris quod possint vincere falsa. An ab sensu falso ratio orta valebit Dicere eos contra, quae tota a sensibus orta est? Qui nisi sint veri, ratio quoque falsa sit omnis.
Et contrarium ostendet aesthetice falsum, §~445: Sensui diffidere Est manibus manifesta suis emittere quicquam, Et violare fidem primam, et convellere tota
Fundamenta, quibus nixatur vita salusque, Non modo enim ratio ruat omnis: vita quoque ipsa Concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis, Praecipitesque locos vitare. e.c. S. II.