Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 450

Si cui mirum videatur, non omne falsum in aestheticis falsum esse, §~448. desinet forte mirari, si multo restrictiorem adhuc falsi significationem iure, quod perfectissimum fertur, comprobatam legerit, D. tit. de L. Corn. de falsis, l. 23: Quid sit falsum quaeritur? et videtur id esse, si quis alienum chirographum imitetur, aut libellum, vel rationes intercidat, vel describat, non, qui alias in computatione, vel in ratione, mentiuntur. En! aestheticum §~15. in diiudicandis falsis tamen ipso Paullo ICto severiorem! §~445.