Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 479

Adeone facile putatis, ac Claudiani panegyris Honorio, rationis etiam analogo, Mersum latebris educere verum? v. 513.

Ut et ego vobiscum magnis auctoritatibus agam, nonne meministis veritatem esse Democrito sitam in fundo, unde difficulter protrahatur? Audietis certe Ciceronem, qui, dum plura dicit, ac ego probaverim; illud tamen illustrabit, de quo nunc quaeritur in fine l. de Or:

Nec in hac modo re (de oratore, hinc et aesthetico) quae ad vulgi assensum spectat, et ad aurium voluptatem (et analogi rationis, qua res) quae duo sunt ad iudicandum levissima: sed ne in maximis quidem rebus quicquam inveni firmius, quod tenerem, aut quo iudicium meum dirigerem, quam id, quodcunque mihi quam simillimum veri videretur, quum illud ipsum verum in occulto lateret.