Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 480

Non solum adversus Ciceronem, §~479. et scepticos academicosque, vel veteres, vel recentes, lubenter admitto dari rationi et intellectui puriori ac distinctiori per scientias assurgere nonnunquam ultra verisimilitudinem,

non ad plenam quidem et omnibus numeris absolutissimam, completam tamen et eam, quae omnem oppositi formidinem excludat, veri notitiam et perspicientiam:

sed id etiam addo, quod pauci recentiorum dogmaticorum forte concedant, inesse iam ipsis sensitivis et confusis animae perceptionibus nonnihil completae tamen certitudinis, et conscientiae vera quaedam ab omnibus falsis distinguendi sufficientiam.