Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 484

Cuius habent spectatores auditoresve intra animum, quum vident audiuntve, quasdam anticipationes, quod plerumque fit, quod fieri solet, quod in opinione positum est, quod habet ad haec in se quandam similitudinem, sive id falsum (logice, et latissime,) sive verum sit (logice et strictissime) quod non sit facile a nostris sensibus abhorrens:

hoc illud est eikos et verisimile, quod, Aristotele et Cicerone assentiente, sectetur aestheticus, §~483. In rebus enim eiusmodi non solet analogon rationis quicquam falsitatis observare, licet non omnino de veritate eorundem convictum sit.

Hinc Ciceroni describitur inventio: excogitatio rerum verarum aut verisimilium, quae caussam probabilem (aesthetice) reddant.