Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 485

Erunt itaque aesthetice vera, id est, verisimilia, §~484. 1) sensitive et intellectualiter complete certa, qua sunt prius, §§~480-482.

2) sensitive tantum complete certa, §~482. in quibus adhuc intellectus suam non exercuit operam, 3) logice et aesthetice probabilia, qua sunt posterius.

Probabilia quoniam sunt, quibus ad dandum assensum plus rationis est, quam ad denegandum; et Improbabilia, quibus ad denegandum assensum plus rationis est, quam ad dandum:

quando rationes dubitandi et decidendi, pro assensu et contra eundem distincte cognoscuntur, oritur Probabilitas Logica, si sensitive, Aesthetica. A potiori desumitur denominatio, quoties est quaedam probabilitas aestheticologica. Par est ratio improbabilitatis.

Patent ergo verisimilitudinum campi latius, quam probabilitatis territorium, etiamsi sit omne probabile simul verisimile. §~483.