Conferamus consilium Ciceronis accusatoribus datum or. pro Rosc. Am. 57. Maxime debetis in eos impetum facere, qui merentur (quorum crimen est complete certum, logice et strictissime verum, aut etiam logice probabile et aesthetice). Hoc populo gratissimum est.
Deinde, si voletis, etiam tum, quum verisimile erit aliquem commisisse, in suspicione latratote. (Etiamsi non complete certum nec logice probabile sit crimen, nec omnibus aesthetice, neque tamen iis improbabile aesthetice, quibus grati esse praesertim vultis). Id quoque concedi potest.
Sin autem sic agatis, ut aliquem arguatis patrem occidisse, neque dicere possitis, aut quare, aut quomodo, ac tantummodo sine suspicione (verisimilitudine qualicunque aesthetica) latrabitis: crura quidem nemo vobis suffringet,
sed si ego hos bene novi, litteram illam, cui vos usque eo inimici estis, ut etiam eas omnes oderitis, ita vehementer ad caput affigent, ut postea neminem alium, nisi fortunas vestras, accusare possitis.