Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 486

Verisimilia aesthetica erunt 4) logice forte dubia, immo improbabilia, modo sint aesthetice probabilia §~485. 5) aesthetice etiam dubia et improbabilia, non aliis solum, quam quibus potissimum venuste cogites, sed etiam his ipsis forsan alias, quando rationes contra assensum largius imbiberint,

modo nunc et inter meditationis tuae seriem vel habeant, de iis, quae propinas, aut probabilitatem aestheticam, aut saltim in oppositum superponderantes rationes non habeant animo satis praesentes, ut obscurent id omne, quod tuis superest elegantis verisimilitudinis. §~484.