Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 497

10) Quando verae strictissime et completa cum certitudine rationes pulcre cogitandi, et vera eiusmodi consectaria, vel ignorantur, vel supra horizontem aestheticum posita sunt, vel ob alias caussas e. g. dignitatem et decorum, afferri non possunt,

neque tamen hiatus turpis, aut aliquid omnino frustra factum sensibus analogoque rationis obiicienda sunt. §§~436, 468. In hoc casu Virgilius fuit, videns exercendae fortitudinis heroi suo se multas et magnas rationes suppeditare debere, multos et magnos hostes, L. VII. 641.

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, / Qui bello exciti reges, quae quemque secutae / Complerint campos acies, quibus Itala iam tum, / Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis, / Et meministis enim, Divae, et memorare potestis, / Ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.