Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 498

11) Quando, quaedam ob ipsam forsan veritatem strictissimam, vel ob famam saltim, et quoniam eorum iam est nonnulla in spectatorum animis anticipatio, pulcre cogitanda sunt, quae tamen in unitatem aestheticam gravius offendere videri possent, §§~439, 469.

Tunc enim multa opus est verisimilitudine, ne iunxisse turpiter censearis insociabilia. Accedens ad implementum paradoxi, et inexpectati oraculi: via prima salutis, / Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe, VI. 96.

describendum Virgilius, ne male coacta sub unum ducem arma Graeca et Troiana, vel analogo rationis, iudicentur, quanta opera mitescere curat inopinatum eventum. l. VIII.

Deus interest, quoniam nodus eo vindice dignus adest, Tiberinus pater, qui consilium det Arcades adeundi, Qui bellum assidue ducunt cum gente Latina. 55.

Aeneas ipse proficiscitur, non oratores mittit, nec se modo Troiugenas memorat, sed et statim tela inimica Latinis, 117. e. c.