Quae non totidem ideis sentimus, quot denuo cogitamus, quaeque tamen sensitive cognoscenda sunt, sunt fingenda, M. §~589. Hinc Fictiones Latius Dictae, M. §~590. perceptiones combinando praescindendoque phantasmata formatae, longe maximam pulcre cogitandorum partem constituunt.
Ficta voluptatis caussa sint proxima veris, §~504.