Non proxima solum veris, sed et ipsa strictissime vera plurima, non nisi fictionibus latius dictis pulcre cogitari sensitiveque possunt.
Quot ea sunt obiectorum pulcre cogitaturi, de quibus ille possit dicere: quae ipse vidi, Et quorum pars magna fui?
Nec in his fictionibus carent, nisi experientiae stricte dictae, si narrentur omnino pure nudeque.
Reliqua huius universi vel praeterita, si narrem secundum fidem historicam, neque tamen stricte expertus, vel praesentia tempore, si percipiam absentia loco sensitive, vel futura, etiamsi tandem ex mea praeconceptione fiant in hoc universo, ut turris ex anticipatione architecti, tamen sunt Fictiones (latius dictae, §~505) quas dicere liceat Strictissime Veras.