Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 507

Erunt itaque fictiones, sicuti veritates, falsitates et verisimilitudines, vel generales, vel singulares, et hae vel huius universi cognitionem ingredientur, vel erunt heterocosmicae, §§~445, 441.

Generales habent suas regulas S. XXVIIII.

Singulares, pars cognitionis de hoc universo venustae, aut erunt strictissime verae, §~506, res facti, vel eventus praesentes, vel vere futura sistentes, quae tamen ipse cogitans non stricte expertus est, aut minus.

Quae cognitione huius universi percipiuntur, neque tamen accurate intuitiva, hinc fictiones latius dictae, §~505, sunt Fictiones Historicae Late Dictae.