Prima Phaedri fabula est improbabilis strictius, §~532. quanquam eadem nihil esse saepe verius probent ita mores saeculi, ut demonstrationibus Spinozae supersedere possimus,
L. autem III. fabula X. qua praefata, Exploranda est veritas multum prius, / Quem stulta prave iudicet sententia,
post materiem narrationis probe pensitatam non destituetur sua probabilitate historica, §~533,
quanquam inusitatius est, talia contingere, quae narrat, quam quae prima finguntur fabula.