Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 535

Subiungamus fabularum aliquas species, etiamsi propius non spectent verisimilitudinem, ut compleantur ea, in quibus sedulo curanda pulcre cogitaturis est verisimilitudo.

In fabulis insignis commutatio infelicitatis in felicitatem nodus est (peripeteia), quem quae continent, sunt eae fabulae implicitae et connexae,

quarum partes desis et colligatio, metabasis et transitus, ac tandem lysis, solutio.