Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 536

Quis nescit dramatum fabulas implicitarum eiusmodi fabularum exempla, nunc comica, nunc tragica?

Quemadmodum interim non ita felicem successum experti sunt tragoedias felicis eventus adorti fingere:

sic nec illi rem suam agerent bene, quibus veniret in mentem comoediis vere tristem exitum affingere. Rationes ex cuiusvis poematis propria forma pulcrius erui possunt.

Nunc sufficiat adnotare, non esse solas dramaticas fabulas ut eas cogitandas, quae nodum habeant.

In ipsis epicis multae pluresque, quae sunt in iisdem, velut episodia, huc pertinent.

Immo aesopicarum si placeret aliquas diducere, huc transfirent non paucae, quarum nunc nodus in scirpo quaereretur.